- HEMODES
- I.HEMODESinter Tauri montis nomina. P. Mela l. 1. c. 15. Ubi teras diremit, exit in pelagus. Idem autem et Taurus, ut dictum est, dicitur quâ spectat Orientem Imaus. Deinde Hemodes, Caucasus et Paropamisus etc. Alias Hemodus, quod vide.II.HEMODESquae et Hemode et Emodae, insulae 7. sinus Codani Cimbricae Chersoneso ad Ort. adiacentes, quarum nomina sunt Seelandt, Fuynen, Langlandt, Muen, Falster, Loyland, et Femeren. Cluv. fuêrunt, ubi nunc Schetlandia Ins. supra Scotiam et Orcades ad Bor. Praecipua illarum Mainlandia, sub Danis. Vide Schetlandia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.